Adam Melchior: Vitae. Frankfurt/ Main und Heidelberg, 1615-1620. 5 Teile: Vitae Germanorum Philosophorum; Vitae Germanorum Medicorum; Vitae Germanorum Jureconsultorum et Politicorum; Vitae Germanorum Theologorum; Vitae Theologorum exterorum principum. 546 Biographien, zus. 2.815 Seiten.

Biographiesammlung von Adam Melchior: Vitae Germanorum Philosophorum, Seiten 254-257 (lateinische Originalversion)

   

GEORGIUS FABRICIUS

           

Adam_Melchior_Biographie_Georg_Fabricius

NAtus est Georgius Fabricius Chemnicii, urbe Misniae celebri et optime morata; anno Christi 1516. d. 24. April. Ut primum ingredi et loqui coepit, in scholam patriam a parentibus deductus est: ut una cum aetate molli et tenera pietatis et litterarum studiis sese imbueret. Ab his vero initiis progressus est paulatim ad litteras Latinas et Graecas, in quibus tantum prosecit; ut celeriter aequalibus et condiscipulis suis ingenii gloria antecelluerit. Inprimis vero se ad scribendi carminis studium contulit, ad quod naturae quaedam adiumenta non contemnenda habere visus est. In hoc itaque studio caste, integreque sic versatus est, ut et propter carminis venustatem et mores sinceros atque incorruptos, amaretur a multis.

Cumque ad scholarum ministerium usumque sese pararet; mature nactus est, in schola quidem patria, locum sub Hertelio, Fribergae sub Rivio, Lipsiae vero sub Bornero, ubi primum ingenio, moribus et doctrina eius delectati Werteri, antiqua nobilitate et virtute fratres in Thuringia, Wolffgangus, Philippus, Antonius, adsciverunt eum Magistrum et moderatorem studiorum suorum. Nam cum Wolffgango profectus est in Italiam, cuius Academiae tunc studiis liberalissimis florebant, et Professorib. [abbr.: Professoribus] eruditissimis affluebant: Erat enim tunc Italia vere domicilium litterarum, ad quam tamquam ad mercaturam bonarum artium proficiscebantur fere omnes, qui anteire ceteros doctrina atque scientia studebant. Ibi ergo non audire solum doctissimos viros, Lazarum Bonamicum, cui una cum Wertero commendatus erat a Iulio Pflugio, Neopurgensi praesule, et alios quamplurimos Fabricio licuit: sed Romam etiam ipsam, quae caput orbis Christiani habita est multis saeculis, contemplatus est. Idque non eo modo, quo plerique alii, qui adspectu solo contenti sunt: sed ita in omnes partes, angulos, recessus, templa, arces, oculos et mentem coniecit: ut conferre pene singula cum antiquorum descriptionibus, quae in Poetis praesertim sparsae sunt, inciperet. Ex quo etiam Roma eius nata est, quae pulchre ad versus vetustorum Poetarum sic aptata est, ut expressa ex illis, et efficta esse videatur. Hoc vero quicquid est, quod certe magnum est, in homine Germano, Werteri liberalitati acceptum referre debemus omnes, quotquot imagine veteris Romae delectamur, ad quam, si ea, quae nunc est, conferatur, umbra vix esse videbitur. Adeo et vetustate temporis, quae omnia consumit et incursu barbarorum, bellis, incendiis, et aliis calamitatibus diminuta est.


Cum eodem Wolfgango etiam Argentinense gymnasium adiit, quod optime constitutum, duce et Rectore Ioanne Sturmio, prospere feliciterque in studiis optimarum artium procedebat. Eodem postea reversus est denuo cum fratribus Philippo et Antonio Werteris. Inde Misenam, Ioannis Rivii potissimum suasu, accersitus ad illustris ludi constitutionem atque gubernationem, annos viginti sex fide bona, studio indefesso, patientia laborum et onerum incredibili, et constantia infracta illo officii munere functus est. Et quidem usque ad extremum vitae diem in eo permansit. In hoc vero curriculo et pulvere scholastico, quamvis difficili et fastidii pleno, non docendo solum et regendo; sed libros etiam scholis utiles et necessarios edendo privatim et publice prodesse conatus est.

Etenim per se labor est ingens, tot puerorum adolescentumque libidinem cupiditatemque indomitam atque effrenatam comprimere, et ad accipiendos pietatis, virtutis atque eruditionis satus praeparare atque traducere. Tum augent etiam difficultatem alia impedimenta, quae fere quottidie obstrepere bonis praeceptorum conatibus solent. Quae profecto tot tamque varia in suo isto munere sensit atque expertus est Fabricius, ut mirum sit eum superate potuisse. Quo sane praeclarior virtus huius viri, et admirabilior videri debet; quo in tantis occupationibus, tam molestis, tam gravibus et diuturnis, non succubuit tamen: nec, ut plerique faciunt, loco cessit relevatione aliqua et relaxatione quaesita, sed firmiter in statione ista tamquam in acie, in quam a Deo se collocatum sciebat, usque ad finem vitae suae perseueravit. Idcirco Imperator Rom Maximilianus II. sapienti consilio et more institutoque maiorum suorum, tam laureae dignitate, quam nobilitatis verae insignibus, sub ipsa morte illum decoravit.

Ex quo elucet, Fabricium; laude, praedicatione, litteris et memoria dignissimum esse. Tres enim sunt artes, quae salutem rebus humanis afferunt, et possunt locare homines in amplo dignitatis gradu: scientia litterarum, intelligentia politica, et rei militaris peritia. His enim continetur, et munitur omnis Respublic. Et qui in harum una excellit, merito magnus et honore dignus censetur.

Sed ex his eam potissimum delegit et secutus est Fabricius, quae reliquarum administra quidem est; sed mater tamen, et quasi fons quidam merito habetur. Professio videlicet earum artium, quibus aetas puerilis ad humanitatem informatur, et ad omnium ecclesiasticorum et civilium munerum administrationem praeparatur. Ut autem aedificiorum fundamenta certa esse oportet: sic initia omnis doctrinae, sapientiae et industriae, ad quodcumque officii munus in Ecclesia et Repub. necessariae a puerili institutione in scholis facere necesse est: ut usui Reipublic. et Ecclesiae fore eos non dubitemus, quorum aetas prima rectis studiis ad honestatem, pietatem, atque integritatem informata est. Neque profecto officinae sunt aliae probitatis atque doctrinae, quam scholae: quae ob id gymnasia recte dicuntur; quod in iis ingenia puerorum adolescentumque ad artes, quarum usus est in vita necessarius exerceantur.

In tali officina omne turriculum industriae Fabricii elaboratum est, annos amplius viginti sex. In quo quidem quo plures molestias vidit, difficultatesque acerbiores exsorbuit: eo plus opis et emolumenti, ad binnes civilis et ecclesiasticae potestatis partes attulit. Ex ludis enim prodire oportet adolescentes, iuvenesque, ingeniis, moribus, atque litteris instructos, ad capessenda munera docendi in Ecclesia, causas agendi in foro, iudicandi controversias in iudicio, et decidendi componendique lites privatas et publicas in curia, et omnibus vitae partibus.

Denique nihil est uspiam, quod non adminicula doctrinae scholasticae desideret, non census, non reditus, nec negotium pene ullum sine artis beneficio confici potest. Usque eo in omnibus rebus calamus scriptorius dominatur; ut merito in capite tamquam summum decus et ornamentum gestetur.

Cum igitur tot annos continuos iuniores in Misenae illustri ludo erudierit Fabricius: facile intelligi potest, quantum rebus humanis commodarit. Etenim cum ex opere effecto aestimari soleat artifex: fuerunt permulti nobiles, virtute, eruditione, facundia, et auctoritate praestantes viri quorum industria partim in aula Saxonica publice tamquam lumen luxit: partim in iudiciis disceptationibusque publicis et privatis abunde conspecta sunt. Fuerunt in Ecclesiae muneribus atque functionibus multi viri literati, qui docendo sanctum Dei verbum multis prodesse, iacentes erigere, securos terrere, et exanimatos ex faucibus et ore Satanae infernique ereptos ad spem vitae, atque laetitiae sempiternae excitare potuerunt.

Nec defuerunt qui passim in scholis alios vicissim salutari doctrina erudierunt, et utilitatis fructum magnum communi vitae praebuerunt. Atque illi quidem omnes memori mente, gratoque ore, id quod sciverunt, si non omnino, multo maxima tamen ex parte, Fabricio acceptum tulerunt; ingenue per quem profecissent, profitentes. Fabricii enim diligentiam praedicarunt, fidem admirati sunt: et industriam suspexerunt. Quin illi ipsi etiam, qui ex ludo eius et disciplina in bellum profecti sunt, eius institutionis piae fructum aliquem absque ulla dubitatione perceperunt, quoties admonitionum eius sedularum de cultu pietatis, et poenis horrendis contemptus Dei et violationis iustitiae fuerunt recordati.

Si quis igitur honos, tamquam merces virtutis, his debetur, quorum merita in Rempub. ampla sunt: negare profecto non possumus, quin Fabricio maximus, ob tot eius in Ecclesiam et Rempub. beneficia, sit habendus. Si quoque ex doctrina sua nobilis et clarus olim fuit Demetrius: si ex professione litterarum et artium nobiles dicti sunt nonnulli philosophi: aut si propter dicendi doctrinam illustris et nobilis nominatus est Isocrates: haud sane video, cur non pari iure et aequitate nobilis et clarus habeatur Fabricius: quippe qui in docendis litteris tanta cura tantaque sedulitate versatus est, ut ex eius officina prope innumerabiles prodierint viri literati, atque diserti; quorum usus fuit diuturnus in ecclesiasticis pariter et civilibus muniis atque negotiis.

Neque vero docendi partibus hisce difficilibus et arduis contentus fuit Fabricius; sed in scribendo insuper etiam magnum studium multamque operam nauavit. Nam res Misnicas versibus et oratione soluta ornavit, et inclitam Ducum atque Electorum Saxoniae familiam attigit: ut non tam Rector scholae bonus, quam scriptor purus atque fidelis iure dicatur, nec iniuria de eo praedicari elogium hoc possit: Gymnasiarchus erat praestans, scriptorque disertus. Est enim in his, quae in isto genere scripsit, et mira orationis puritas, et rerum ipsarum, quas persecutus est, insignis, perspicua tamen et apta brevitas.

In carmine vero tanta est numerorum concinnitas, tantus verborum delectus, tantaque rerum sanctimonia, atque castitas, ut non adaequasse solum in hoc genere multos ex antiquissimis, sed in aliquibus etiam superasse videatur. Etenim in verbis eam curam adhibuit; ut ab iis, quae ethnicam idolomaniam redolent, nostramque religiosam pietatem laedunt, data opera abstinuerit. Et recte quidem.

Quae est enim insania, in tanta luce verbi divini cum caecis Ethnicis colludere? Quasi vero scriptorum Propheticorum et Apostolicorum tanta sit inopia, ut ad scribendum Christianum carmen phrases nobis desint, nisi ab ethnica idolomania mutuemur.

Sed delectat scilicet iuniores copia illa atque varietas, quae in Ethnicis Poetis admodum iucunda est; ut ad eam, tamquam ad Sirenum cantus adhaerescant. Quod ipsum etiam sibi accidisse iuveni querebatur Fabricius: Ideoque tandem errorem suum agnoscens atque deplorans, taedere se atque pudere dixit eorum verborum atque locutionum, quae ex ethnica idolomania suis aliquando poematis adspersisset. Nec postea Deum alium aut numen in suis versibus legi voluit; quam illud unicum, verum aeternum et amicum generi nostro, patefactum scilicet illustribus testimoniis verbi, et filii unigeniti, Domini et Salvatoris nostri. Ceterum diis gentium, magnis et parvis, caelestibus, terrestribus, silvestribus, et marinis, pollui et inquinari foedissime scripta Christiana existimavit. Inde sane effectum est, ut carmen nullum condere studeret, nisi sanctum, castum, plenum pietate et fide Iesu Christi, quem nosse solum et ipse volebat, et ut alii nosse possent, operam dabat.

In hoc tandem etiam spe, fiducia et salute sua omni fixa atque locata adquievit, et ex hac mortali ac laboriosa schola in caelestem Academiam atque consuetudinem migravit, ubi cum Deo, Christo, amore et desiderio suo, angelis et omnibus electis aevum agit. Facta autem haec beata eius migratio anno salutis reparatae supra millesimum quingentesimum septuagesimo plimo, mense [note: d. 13. Iulii. Distichon quod de se composuit Fabricius. ] Iulio: aetatis vero eius quinquagesimo sexto, climacterico. Distichon hoc de se vivus ipse composuit:

Fabricius studuit bene de pietate mereri: Sed quicquid potuit, gloria, Christe, tua est.

Item hoc:

*s1oi/ xa/rin oi)=da qew=| eu)s1w la/gxnw|, o(\s2 m' e)di/dacas2
*)en bioth=| te qanei=n, e)n qana/tw| de\ biou=n.

Quae praeter supra nominata in lucem dederit: ea indicant nominatim bibliothecae. Ex oratione Matthaei Dresseri de Fabricio, quae inserta est illius Rhetoricae.

           

Textquelle: Deutsche Forschungsgemeinschaft (DFG), Bonn.


zurück zur Startseite